monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 6
IV. MANSIO. Profectique de Etham, reversi sunt ad Phiahiroth, quod est contra Beel sephon, et castra metati sunt e regione Magdol . Quarta Mansio est PHIAHIROTH, quae interpretatur os nobilium, scribiturque per literam HETH. Quidam male, hiroth, villas putant, errorque manifestus, quod pro supradicto elemento, AI litteram legant. BEEL-SEPHON in linguam nostram vertitur Dominus aquilonis, aut ascensus speculae, aut habens arcana. Porro MAGDOL, magnitudo vel turris. Assumpta igitur fortitudine nobilitamur in Domino, et Beel-sephon idoli arcana contemnimus, illiusque magnificentiam et turritam superbiam declinamus. Non enim est ab austro, unde Dominus venit, et a meridie, in qua sponsus recumbit in floribus; sed possessor Aquilonis venti frigidissimi, a quo exardescunt mala super terram: qui cum sit frigidissimus, nomine dexter vocatur, falsum sibi assumens vocabulum virtutis ac dextrae, cum totus sit in sinistra.